Reported claims
Against Julian 6.26.83
Augustine reports Julian’s two main claims in his four books: original sin should not be believed, and sexual desire cannot be blamed without condemning marriage.
He also reports Julian’s claim that he has undertaken war against the ungodly and stands with the patriarchs, prophets, apostles, martyrs, and priests. Julian alleges that a company of Manicheans is defeating him.
Latin
Ad omnia me tibi respondisse, Iuliane, et omnia refellisse, quibus putasti et disputasti voluminibus quattuor credendum non esse originale peccatum, et concupiscentiam carnis non posse culpari sine damnatione nuptiarum; puto quod perspicis, si pervicax non sis. Demonstratum enim est, eum tantum paterno antiquo debito non teneri, qui hereditatem patremque mutavit: ubi coheredem invenit unicum per naturam, adoptatus ipse per gratiam: eique tantum concupiscentiam carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte invenerit mortem, qua moriatur peccato, et evaserit mortem qua natus fuerat in peccato. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt [n251] : et pro omnibus mortuus est; nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis vivus est mortuus. Haec negans, his repugnans, ista convellere moliens catholicae fidei munimenta, ipsosque nervos disrumpere christianae religionis, veraeque pietatis; audes insuper dicere, quod contra impios bella susceperis: cum adversum matrem quae te spiritaliter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, sacerdotumque miscere; cum tibi dicant Patriarchae: Etiam pro parvulis natis oblata sacrificio pro peccatis [n252] ; eo quod non sit mundus a sordibus nec infans diei unius super terram [n253] ; cum tibi dicant Prophetae: in iniquitatibus concepti sumus [n254] ; cum tibi dicant Apostoli: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus [n255] ; ut existimemus nos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu [n256] ; cum tibi dicant martyres: Secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, unde parvulis dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata [n257] ; cum tibi dicant sacerdotes: Carnali voluptate concretos prius subire delictorum contagium, quam vitae huius haurire munus [n258] . His te consociare praesumis, quorum fidem debellare conaris. Audes dicere, quod a Manichaeorum consortio vincaris, qui Manichaeos invictos facis, nisi cum eis et ipse vincaris. Falleris, fili, miserabiliter falleris, vel etiam detestabiliter falleris: quando animositatem qua teneris viceris, tunc veritatem poteris tenere qua vinceris.
About this text
Earlier four-book work to Turbantius, surviving as excerpts arranged by Augustine’s witness. Latin source text is on each section when recovered.
English follows Julian’s words as Augustine excerpts them in Against Julian. This is not a recovered complete To Turbantius.
Witnesses
- Copy-text Augustine, Against Julian (Latin · Excerpts arranged by Augustine’s books)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.