To Turbantius — fragments in Against Julian · §6.25.82

Scripture appealed to by julian

Against Julian 6.25.82

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

The proverb will no longer be used which says that parents ate sour grapes and their children’s teeth were set on edge. A son will not die for his father’s sin, nor a father for his son’s sin; the soul that sins will itself die. (Ezekiel 18:2–4,20)

Latin source witness

Latin

Quod vero causae tuae postremum et quasi fortissimum firmamentum, propheticum testimonium esse voluisti, ubi per Ezechielem dictum legimus: Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse filiorum; nec morietur filius in peccato patris, nec pater in peccato filii, sed anima quae peccat ipsa morietur [n240] : non intellegis hanc esse promissionem Testamenti Novi, et spiritalis hereditatis ad alterum saeculum pertinentis. Id enim agit gratia Redemptoris, ut paternum chirographum deleat [n241] , et unusquisque pro se rationem reddat. Ceterum quam multa sint divinarum testimonia Litterarum, quae parentum peccatis obligant filios, numerare quis possit? Cur enim peccavit Cham, et in eius filium Chanaan vindicta prolata est [n242] ? Cur pro peccato Salomonis filius eius diminutione regni punitus est [n243] ? Cur peccatorum Achab regis Israel in eius posteros poena dilata est [n244] ? Utquid legitur in sanctis Libris: Reddens peccata patrum in sinum filiorum eorum post eos [n245] ; et: Reddens peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem [n246] ? Qui numerus etiam pro universitate accipi potest. Numquid haec falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi divinorum eloquiorum apertissimus inimicus? Sed carnalis generatio etiam populi Dei pertinens ad Testamentum vetus, quod in servitutem generat [n247] , parentum peccatis obligat filios; spiritalis autem generatio, sicut hereditatem, ita poenarum atque praemiorum comminationes promissionesque mutavit. Quod Prophetae in spiritu praevidentes, ista dixerunt; sed apertius Ieremias: In diebus illis, inquit, non dicent: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt, sed unusquisque in suo peccato morietur; et eius qui manducaverit uvam acerbam, ostupescent dentes ipsius [n248] . Nempe manifestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum Testamentum Novum, quod prius occultum fuit, et per Christum postea revelatum est. Denique, ne nos moverent ea quae commemoravi, et cetera huiusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum, quae utique veraciter scripta sunt, et huic prophetiae contraria putarentur; continuo solvit istam molestissimam quaestionem, coniungendo atque dicendo: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum [n249] . In hoc igitur Testamento Novo per sanguinem testatoris deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore dicente: Ne vobis patrem dicatis in terra [n250] ; secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri succederemus, sed cum patre semper viveremus, invenimus.

About this text

Earlier four-book work to Turbantius, surviving as excerpts arranged by Augustine’s witness. Latin source text is on each section when recovered.

English follows Julian’s words as Augustine excerpts them in Against Julian. This is not a recovered complete To Turbantius.

Witnesses

  • Copy-text Augustine, Against Julian (Latin · Excerpts arranged by Augustine’s books)

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.