Extracts in On Marriage and Concupiscence · §2.34.57

Julian excerpt in the intermediary document

Marriage 2.34.57

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

If, before sin, God created what human beings would be born from, but the devil supplied what would arouse their parents, holiness will undoubtedly be assigned to the newborn and guilt to those who beget them. Since this most clearly condemns marriage, please remove this view from the churches’ midst. Truly believe that through Jesus Christ all things were made, and without him nothing was made (John 1:3).

Latin source witness

Latin

Iam quod sequitur et adiungit, attende. "Si ante peccatum - inquit - per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur, adscribetur sine dubio sanctitas nascentibus et culpa generantibus. Quod quia manifestissime nuptias damnat, amoveto hunc sensum precor de ecclesiarum medio et vere credito quia per Iesum Christum ìàcta sunt omnia et sine ipso factum est nihil" 133. Ita hoc dicit, quasi nos dicamus per diabolum aliquid substantiae creatum in hominibus. Persuasit malum diabolus tamquam peccatum, non creavit tamquam naturam. Sed plane naturae persuasit, quia homo natura est, et ideo eam persuadendo vitiavit. Qui enim vulnerat, non creat membra sed vexat. Sed vulnera, quae corporibus infliguntur, membra faciunt claudicare vel aegre moveri, non eam virtutem qua iustus est homo; vulnus autem, quod peccatum vocatur, ipsam vitam vulnerat, qua recte vivebatur. Hoc autem valde tunc maius atque altius diabolus inflixit, quam sunt ista hominibus nota peccata. Unde illo magno primi hominis peccato, natura ibi nostra in deterius commutata, non solum est facta peccatrix, verum etiam genuit peccatores. Et tamen ipse languor, quo bene vivendi virtus periit, non est utique natura, sed vitium, sicut certe mala in corpore valetudo non est ulla substantia vel natura, sed vitium; ei licet non semper, tamen plerumque malae valetudines parentum ingenerantur quodammodo et apparent in corporibus filiorum.

About this text

Intermediary extracts Augustine answered in Book Two — compiler framing labeled where needed. Latin context is on each section when recovered.

English follows the extracts Augustine answered in On Marriage and Concupiscence II. Compiler framing is labeled where needed.

Witnesses

  • Copy-text Augustine, On Marriage and Concupiscence II (Latin · Extracts of Julian)

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.