Julian excerpt in the intermediary document
Marriage 2.28.48
If sin comes from the will, the will that commits sin is evil. If it comes from nature, nature is evil.
If nature is God’s work, the devil’s work is not allowed to pass through God’s work (John 1:3).
Latin
"Si peccatum - inquit - ex voluntate est, mala voluntas, quae peccatum facit; si ex natura, mala natura". Cito respondeo: Ex voluntate peccatum est. Quaerit forte, utrum et originale peccatum. Respondeo: Prorsus et originale peccatum, quia et hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut et in illo esset et in omnes transiret. Sed quod secutus adiunxit: "Si ex natura, mala natura", quaero ab illo, ut, si potest, respondeat, sicut manifestum est ex voluntate mala tamquam ex arbore mala, fructus eius fieri omnia opera mala, sic ipsam voluntatem malam, id est, ipsam fructuum malorum arborem malam unde dicat exortam. Si ex angelo, quid erat ipse angelus, nisi bonum opus Dei? Si ex homine, quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei? Immo quia voluntas mala angeli ex angelo, ex homine homini orta est; quid erant haec duo, antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus Dei et bona atque laudanda natura? Ecce ergo ex bono oritur malum, nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono; ipsam dico voluntatem malam, quam nullum praecessit malum; non opera mala, quae non sunt nisi ex voluntate mala, tamquam ex arbore mala. Nec ideo tamen ex bono potuit oriri voluntas mala, quia bonum factum est a bono Deo, sed quia de nihilo factum est, non de Deo. Quid ergo est quod dicit: "Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur"? Nonne opus diaboli, quando primum in angelo, qui diabolus factus est, ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum, quod omnino nusquam erat, in Dei opere oriri potuit, cur malum, quod alicubi iam erat, per opus Dei transire non potuit, praesertim cum ipso verbo utatur Apostolus dicens: Et ita in omnes homines pertransiit 105? Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, opus diaboli per opus Dei, atque ut alio modo idipsum dicam, quia diaboli opus, id est peccatum per ipsum diabolum exortum, quia factura vel opus est Dei, per aliud opus Dei, id est hominem pertransiit, opus operis Dei per opus Dei. Et ideo Deus est solus immutabilis et potentissimae bonitatis, quia et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia et de malis, quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene operatur per omnia.
About this text
Intermediary extracts Augustine answered in Book Two — compiler framing labeled where needed. Latin context is on each section when recovered.
English follows the extracts Augustine answered in On Marriage and Concupiscence II. Compiler framing is labeled where needed.
Witnesses
- Copy-text Augustine, On Marriage and Concupiscence II (Latin · Extracts of Julian)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.