Extracts in On Marriage and Concupiscence · §2.23.38

Julian excerpt in the intermediary document

Marriage 2.23.38

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

By a new kind of argument, you profess to be Catholic while taking the Manichaean’s side, saying that marriage is both a great good and a great evil.

Latin source witness

Latin

"Novo - inquit - genere disserendi et catholicum profiteris et Manichaeo patrocinaris, dicendo nuptias et magnum bonum et magnum malum". Prorsus quid loquatur, ignorat sive ignorare se simulat. Aut enim non intellegit aut non vult intellegi quid dicamus. Sed si non intellegit, praeoccupatione impeditur erroris; si autem non vult quid dicamus intellegi, pervicaciae vitium est, quo suum defendit errorem. Et Iovinianus, qui paucos ante annos novellam conatus est haeresim condere, Manichaeis patrocinari dicebat catholicos, quod adversus eum sanctam virginitatem nuptiis praeferebant. Sed responsurus est iste non se quod Iovinianus de indifferentia nuptiarum virginumque sentire. Nec ego id dico, quod isti hoc sentiant; verumtamen per Iovinianum catholicis Manichaeos obicientem non esse hoc novum, novi haeretici recognoscant. Nos itaque nuptias bonum dicimus esse, non malum. Sed sicuti Ariani Sabellianos nos esse criminantur, quamvis non dicamus unum eumdemque esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quod Sabelliani dicunt, sed dicamus unam eamdemque esse naturam Patris et Filii et Spiritus Sancti, quod catholici dicunt: ita Pelagiani nobis Manichaeos obiciunt, quamvis non dicamus esse malum nuptias, quod dicunt Manichaei, sed dicamus malum primum hominum primis coniugibus accidisse et inde in omnes homines pertransisse, quod dicunt catholici. Sed sicut Ariani, dum Sabellianos fugiunt, in peius aliquid inciderunt, quia Trinitatis ausi sunt non personas discernere, sed naturas, ita Pelagiani dum Manichaeorum pestem in perversum vitare conantur, de nuptiarum fructu ipsis Manichaeis convincuntur perniciosiora sentire, credendo parvulos Christo medico non egere.

About this text

Intermediary extracts Augustine answered in Book Two — compiler framing labeled where needed. Latin context is on each section when recovered.

English follows the extracts Augustine answered in On Marriage and Concupiscence II. Compiler framing is labeled where needed.

Witnesses

  • Copy-text Augustine, On Marriage and Concupiscence II (Latin · Extracts of Julian)

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.