Augustine quoted in the intermediary document
Marriage 2.2.6
“This shameful desire, which shameless people praise shamelessly, would not exist unless the human being had first sinned. But marriage would exist even if no one had sinned; children could have been conceived without this disease.”
Latin
Post haec illud nostrum posuit ubi diximus: "Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset; nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum". Huc usque ille verba mea posuit; timuit enim quod adiunxi: "In corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius". Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit in corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 3. Non enim erat corpus mortis huius in paradiso ante peccatum, propter quo diximus "in corpore vitae illius" quae ibi erat "sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo nunc in corpore mortis huius fieri non potest". Ut autem ad istam commemorationem humanae miseriae et divinae gratiae veniret Apostolus, supra dixerat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 4. Post haec autem verba exclamavit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. In corpore igitur mortis huius, quale in paradiso ante peccatum fuit, profecto non erat alia lex in membris nostris repugnans legi mentis nostrae, quia et quando nolumus et quando non consentimus nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus, habitat tamen in eis et mentem resistentem repugnantemque sollicitat, ut ipse conflictus, etiamsi non sit damnabilis, quia non perficit iniquitatem, sit tamen miserabilis, quia non habet pacem. Satis igitur admonuerim sic istum verba mea velut refellenda sibi proponere voluisse, ut alicubi mediis detractis sententias interrumperet, alicubi extremis non additis decurtaret, et cur hoc fecerit sufficienter ostenderim.
About this text
Intermediary extracts Augustine answered in Book Two — compiler framing labeled where needed. Latin context is on each section when recovered.
English follows the extracts Augustine answered in On Marriage and Concupiscence II. Compiler framing is labeled where needed.
Witnesses
- Copy-text Augustine, On Marriage and Concupiscence II (Latin · Extracts of Julian)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.