Letter attributed to julian
Marriage 2.2.2
They also say that the marriages now taking place were not instituted by God. This can be read in Augustine’s book, which I have just answered in four short books.
Latin
Chartula, cui nunc respondeo, hoc titulo praenotatur: "Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra quae de libris pauca decerpsi". Hic video eum qui tuae praestantiae ista scripta direxit de nescio quibus ea libris causa, quantum existimo, celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, voluisse decerpere. Qui autem sint isti libri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, quorum mentionem Iulianus facit in epistula quam Romam misit, cuius exemplum simul ad me usque pervenit. Ibi quippe ait: "Dicunt etiam istas quae modo aguntur nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi". Credo, ex his libellis ista decerpta sunt. Unde melius fortasse fuerat, ut universo ipsi operi eius, quod quattuor voluminibus explicavit, redarguendo et refellendo nostra elaboraret intentio, nisi et ego responsionem differre noluissem, sicut nec tu transmissionem scriptorum, quibus respondendum est, distulisti.
About this text
Intermediary extracts Augustine answered in Book Two — compiler framing labeled where needed. Latin context is on each section when recovered.
English follows the extracts Augustine answered in On Marriage and Concupiscence II. Compiler framing is labeled where needed.
Witnesses
- Copy-text Augustine, On Marriage and Concupiscence II (Latin · Extracts of Julian)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.