Julian excerpt in the intermediary document
Marriage 2.13.26
But if you say, “They still had sexual capacity, but no offspring,” (1 Corinthians 15:38) I will answer: the Creator gave the child whom the Creator promised. The child who is born is God’s work, not the work of intercourse. For he who made the first human being from dust (Genesis 2:7) forms everyone from seed. Just as the mud then taken as material was not the creator of the human being, so now that power of pleasure, producing and mixing the seed, does not itself complete the work. It offers God material from nature’s store, from which he is pleased to make a human being.
Latin
Sed quia de Abraham loquebatur et Sarra, subiunxit atque ait: "Quodsi dixeris: Usus in eis vigebat et fetus non erat, respondebo: Quem conditor promisit, conditor dedit, non concubitus, sed Dei est opus qui nascitur. Qui enim primum hominem fecit ex pulvere 50, omnes fabricatur ex semine. Sicut ergo tunc limus, qui adsumptus est materia, non auctor hominis fuit, ita nunc vis illa voluptatis. Confectrix commixtrixque seminum, non explet operationis vicem, sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem dignetur operari". Haec omnia, quae dixit, excepto quod ait, a voluptate semina confici atque misceri, recte diceret, si in eis catholicum sensum defendere niteretur; quia vero scimus quid ex his moliatur efficere, profecto dicit etiam recta perverse. Illud itaque, quo excepto cetera vera esse non abnuo, ideo non est verum, quia voluptas illa concupiscentiae carnalis non conficit semina, sed ea quae iam sunt in corporibus a vero Deo condita, a quo ipsa conduntur et corpora, non fiunt voluptate, sed excitantur et emittuntur cum voluptate. Utrum autem utriusque sexus semina in muliebri utero cum voluptate misceantur, viderint feminae quid in secretis visceribus sentiant; nos non decet inaniter usque ad ista esse curiosos. Libido tamen illa erubescenda - unde pudenda ipsa appellata sunt membra - non fuit in corpore vitae illius, quae in paradiso fuit ante peccatum, sed coepit esse in corpore mortis huius retributa inoboedientia inoboedientiae, post peccatum. Sine qua libidine poterat opus fieri coniugum in generatione filiorum, sicut multa opera fiunt oboedientia ceterorum sine illo ardore membrorum, quae voluntatis nutu moventur, non aestu libidinis concitantur.
About this text
Intermediary extracts Augustine answered in Book Two — compiler framing labeled where needed. Latin context is on each section when recovered.
English follows the extracts Augustine answered in On Marriage and Concupiscence II. Compiler framing is labeled where needed.
Witnesses
- Copy-text Augustine, On Marriage and Concupiscence II (Latin · Extracts of Julian)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.