Rome: faith subjectively in intellect alone, yet will commands assent (Estius; 1 Corinthians 1:18; 2 Corinthians 10; Romans 4)
Rome seats faith subjectively in intellect alone, yet grants will concurs as commanding principle (Estius Sent. 3 dist. 23).
Religious objects rarely admit reason's exam (1 Corinthians 1:18); will must lead assent into Christ's obedience (2 Corinthians 10), as Abraham did not consider his dead body (Romans 4).
Latin
XXV. Quod spectat ad Doctores Ecclesiae Romanae, communis Scholae Romanae doctrina est, fidem esse subjective in intellectu solo, non autem in voluntate. Nec tamen negant fidem ad voluntatem aliquo modo pertinere, & non intellectum solum, sed etiam voluntatem concurrere ad fidei actum. Quam rem explicat Guil. Estius in tertium Sententiarum, Distinctione 23. ubi dicit fidem partim intellectus esse, partim voluntatis; intellectus quidem tanquam subjecti, & propriae potentiae, quoniam ipsum credere, sive assentiri, qui est fidei actus, est cognitivae partis; voluntatis vero quia fides ab ea dependet, tanquam ab imperante & consentiente principio. Cum enim, inquit, humanae menti proprium sit ratione disceptare & examinare, sitne rebus propositis assentiendum, annon? Ea vero quae ad religionem pertinent talia fere sint quae rationis examen non admittant, utpote judicio humanae sapientiae ut plurimum improbabilia, ut docet Apostolus 1. Cor. 1. 18; profecto vel nunquam, vel raro intellectus noster rebus hujusmodi acquiesceret, nisi voluntatis imperio & inclinatione in assensum duceretur, & ut loquitur Apostolus, 2. Cor. 10. in captivitatem redigeretur in obsequium seu obedientiam Christi. Necessaria est igitur intellectui in credendo haec benigna voluntatis inclinatio, tum ut ad eas rationes se convertat quae fidem gignant nutriantque, vel saltem ostendant id quod creditur non esse absurdum, tum ut eas rejiciat quae assensum impedire aut remorari possint. Unde de Abrahamo dicitur Rom. 4. quod non consideravit corpus suum emortuum, &c. Est igitur assensus fidei ex consequenti etiam voluntatis actus, nimirum a voluntate imperatus, tum quoad ejus initium, tum quoad ejus continuationem.
About this text
Louis Le Blanc de Beaulieu, Sedan Theses, newly rendered from Latin: from theology proper through the Roman theses I–77 and the Reformed theses of Part Two. The theses only — not the collected works.
English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).
Catalogue & scope
ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).
Witnesses
- Copy-text Locked Latin, De Theologia I-XLIII (Pitt 1675) (Latin)
- Checked print Internet Archive PDF of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Checked print pdftotext of De Theologia pages (Latin)
- Checked print Internet Archive DjVu OCR of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Fide I-XXII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Authoritate Scripturae Pars I I-XLVII + Pars II I-XXXV + Pars III I-VIII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Scripturae plenitudine densify (Pitt 1675) (Latin)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.