World-bodies aim at ends — so they are not for themselves
Each world-body has an end — not for itself but for another.
Aseity cannot be referred to an end or have anything prior intending it.
Parts serve the world's common good — so some mind conceived the harmony.
Latin
XIX. Tertio quod corpora, quibus constat hic mundus, entia a se & improducta non sint, inde manifestum est, quod singula certum finem habent, nec sunt propter se, sed propter aliud: Nam certe quod est a se, illud quoque est propter se, non autem propter aliud, neque potest ad finem referri. Etenim quicquid refertur ad finem, ab aliquo alio, unde pendet, ad finem refertur: Verum id quod est a se, non pendet ab ullo alio, a quo possit ad finem referri. Adde quod finis omnis est intentione prior re illa cujus est finis; sed quod est a se, ut jam dictum fuit, nihil habet se prius, a quo finis ille intendi potuerit. Quod autem singula corpora mundana propter se non sint, sed referantur ad finem, vel ex eo patet quod sint partes totius cujusdam, harmonice & ordine digesti, nimirum mundi ipsius ad cujus commune bonum referuntur. Nam bonum totius est finis partium singularum. Neque ullus negare potest, quod hoc & illud corpus, exempli causa, terra, sol, aut aliquis planeta, sit magnitudinis hujus aut illius, in hoc vel illo statu, ista vel illa qualitate, figura ac motu praeditum: quod, inquam, omnia ista finem certum habeant, & ita sint vel non sint, quoniam ita exigit ornatus, pulchritudo & commodum universi. Adeoque necesse est, ut tota universi harmonia & idea concepta & intenta fuerit ab aliquo, a quo omnia juxta illam constituta & ordinata sint.
About this text
Louis Le Blanc de Beaulieu, Sedan Theses, newly rendered from Latin: from theology proper through the Roman theses I–77 and the Reformed theses of Part Two. The theses only — not the collected works.
English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).
Catalogue & scope
ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).
Witnesses
- Copy-text Locked Latin, De Theologia I-XLIII (Pitt 1675) (Latin)
- Checked print Internet Archive PDF of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Checked print pdftotext of De Theologia pages (Latin)
- Checked print Internet Archive DjVu OCR of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Fide I-XXII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Authoritate Scripturae Pars I I-XLVII + Pars II I-XXXV + Pars III I-VIII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Scripturae plenitudine densify (Pitt 1675) (Latin)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.