Theological Theses · §1205

First opinion (Catharinus): private divine-faith certainty of one’s justification without special revelation

Catharinus allows private divine-faith certainty of being in grace without special revelation.

He argues that revealed sacramental principles plus evident experience of due disposition yield a divine-faith conclusion about one’s justification.

Latin

XV. Prima est eorum qui censent homines justos, sine speciali revelatione, habere posse de sua justificatione certitudinem fidei divinae, non Catholicae quidem, sed privatae. Ita sensit & docuit Ambrosius Catharinus, unus ex iis Episcopis quibus constitit Tridentina Synodus, cujus sententiam prolixe refert & explicat Vasquez in 1. 2. Tom. 2. Disp. 200. cap. 3. Ubi notat ex Catharino duobus modis haberi posse hunc fidei assensum de propria justificatione. Uno modo directe & proxime per revelationem Dei internam, & testimonium Spiritus Sancti, cui interius attestanti assentiamur: altero modo non ex directa revelatione, sed ex quibusdam certo revelatis, adjunctis aliis quae sensu percipiuntur, & experimento intra seipsum, homo didicit. Ut enim assensus aliquis censeatur esse divinae fidei, non opus esse revelationi proxime inniti, & ab ea solum oriri; sed sufficere, si colligatur ex principiis revelatis, junctis aliis quae experimento, aut alia ratione evidenter nota sunt. Atque hoc posteriori modo censuit Episcopus iste quemcunque justificatum certum esse posse divina fide privata se esse in gratia. Quia, scilicet, omnis adultus qui justificatur Catholica fide credit illum justificari, qui ad Sacramentum rite dispositus accedit, aut qui extra Sacramentum contritione & dilectione disponitur: hujus autem dispositionis habere potest quilibet justus evidens experimentum, adeoque potest etiam divina fide credere se justificatum esse. Porro dispositionem illam ad justificationem necessariam & sufficientem evidenter notam esse ipsi justificato, inde probat quia, nisi ita esset, sugillaretur divina providentia, quae requireret aliquid a nobis, quo ad gratiam remissionis peccatorum disponamur, ita occultum & absconditum ut nobis ipsis manifestum non sit. Adde quod necesse est ut stupidus ille sit, qui de se ipso nosse non potest, utrum ex animo & recta conscientia, an vero ficte ad Sacramentum accedat.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu, Sedan Theses, newly rendered from Latin: from theology proper through the Roman theses I–77 and the Reformed theses of Part Two. The theses only — not the collected works.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.