To Turbantius — fragments in Against Julian · §6.9.27 · Julian of Eclanum

Reported position

Against Julian 6.9.27

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Augustine reports that Julian and his party do not admit those who have been born into God’s kingdom unless they are washed in baptism.

Latin source witness

Latin

Porro si perfundi et nasci aequali abs te pensantur examine, ut ideo parvuli nondum renati non credantur esse sub diabolo, ne partes aequales inter se Deus et diabolus facere videantur, si Deus sibi perfusos, diabolus autem vindicat natos: profecto quia secundum istum sensum tantum valet perfundi quantum valet nasci, superfluum persuadetis esse perfundi; quoniam, quod tantumdem valet, sufficit nasci. Et tamen agimus gratias, quia non hoc putatis. Non enim ad regnum Dei natos, nisi perfundantur, admittitis: atque ita perfundi multo melius indicatis esse quam nasci. Iam itaque vobis ipsi reddite rationem, ne putetis indignum, ut qui non admittuntur in regnum Dei, sint sub illo qui cecidit de regno Dei; et qui non habent vitam, sint sub illo qui perdidit vitam. Non autem habere parvulos vitam, nisi habeant Christum (quem, procul dubio habere non possunt, nisi induerint eum, eo modo quo scriptum est: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis [n79] ); non ergo eos habere vitam, nisi habeant Christum, Ioannes evangelista testatur, dicens in Epistola sua: Qui habet Filium, habet vitam, qui non habet Filium, vitam non habet [n80] . Merito ergo intelleguntur mortui qui non habent vitam, pro quibus est Christus mortuus ut habeant. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt [n81] . Ideo autem mortuus est, sicut legitur ad Hebraeos: ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum [n82] . Quid ergo mirum, si parvuli, quamdiu mortui sunt, antequam incipiant eum habere qui mortuus est pro mortuis, sub eo sunt qui potestatem habet mortis?