Scripture quoted by julian
Against Julian 6.10.29
We must all appear before Christ’s judgment seat, so that each may receive what belongs to his own body, according to what he has done, whether good or evil. (2 Corinthians 5:10)
Latin
Quod autem Apostolum dixisse commemoras: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui prout gessit, sive bonum, sive malum [n87] ; quomodo in parvulis accipis? utrum et ipsi ante tribunal Christi manifestabuntur, an non? Si non manifestabuntur, quid te adiuvat ista sententia, quando ad eos non pertinet, quorum nunc agitur causa? Si autem manifestabuntur, quomodo reportat eorum quisque quod gessit, qui nihil gessit; nisi quia pertinet ad eos, quod per corda et ora gestantium, sive credunt, sive non credunt? Propria corporis sui enim dixit, quod ad unumquemque in se ipso iam viventem pertinet. Nam quomodo reportat bonum, ut intret in regnum Dei, si hoc reportat quisque quod gessit; nisi quia pertinet ad parvulum etiam quod per alterum gessit, id est, credidit? Sicut itaque quod credidit, pertinet ad eum, ut reportet bonum, hoc est, percipiat Dei regnum: sic ad eum pertinet etiam, si non credidit, ut reportet condemnationis iudicium; quia evangelica est et ipsa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur [n88] . Et Apostolus dicendo: Omnes nos manifestari oportet, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum [n89] ; nihil voluit intellegi medium. Vide ergo quam importune nolis parvulum de alieno peccato reportare malum, et velis eum de alieno recte facto reportare bonum, non qualecumque, sed Dei regnum. Alienum quippe opus est cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit cum peccavit in altero. Nec nos dubitamus quia Baptismate delictum omne mundetur, sed renascendo quisque mundatur. Quod ergo non adimit nisi regeneratio, non cessat trahere generatio.
About this text
Earlier four-book work to Turbantius, surviving as excerpts arranged by Augustine’s witness. Latin source text is on each section when recovered.
English follows Julian’s words as Augustine excerpts them in Against Julian. This is not a recovered complete To Turbantius.
Witnesses
- Copy-text Augustine, Against Julian (Latin · Excerpts arranged by Augustine’s books)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.