To Turbantius — fragments in Against Julian · §5.11.44

Scripture quoted by julian

Against Julian 5.11.44

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

It would have been better for that man not to be born (Matthew 26:24).

Latin source witness

Latin

Quod autem commemorasti ex Evangelio: Melius erat homini illi non nasci [n106] ; nonne ut nasceretur plus opere Dei actum est, quam parentum? Cur non ipse imagini suae praestitit quod melius erat, qui malum quod ei futurum fuerat praesciebat, quod parentes nosse non possunt? Et tamen ab eis qui recte intellegunt, non tribuitur Deo, nisi quod benignitati tribuendum est Creatoris. Sic et parentibus sine nodo difficilis quaestionis hoc tribuitur, quod filios voluerunt, quorum futura nesciverunt. Ego autem non dico parvulos sine Christi Baptismate morientes tanta poena esse plectendos, ut eis non nasci potius expediret; cum hoc Dominus non de quibuslibet peccatoribus, sed de scelestissimis et impiissimis dixerit. Si enim quod de Sodomis ait, et utique non de solis intellegi voluit, alius alio tolerabilius in die iudicii punietur [n107] ; quis dubitaverit parvulos non baptizatos, qui solum habent originale peccatum, nec ullis propriis aggravantur, in damnatione omnium levissima futuros? Quae qualis et quanta erit, quamvis definire non possim, non tamen audeo dicere quod eis ut nulli essent quam ut ibi essent, potius expediret. Verum vos quoque, qui eos velut liberos ab omni damnatione esse contenditis, cogitare non vultis qua illos damnatione puniatis, alienando a vita Dei et a regno Dei tot imagines Dei, postremo separando a parentibus piis, quos ad eos procreandos tam disertus hortaris. Haec autem iniuste patiuntur, si nullum habent omnino peccatum: aut si iuste, ergo habent originale peccatum.

About this text

Earlier four-book work to Turbantius, surviving as excerpts arranged by Augustine’s witness. Latin source text is on each section when recovered.

English follows Julian’s words as Augustine excerpts them in Against Julian. This is not a recovered complete To Turbantius.

Witnesses

  • Copy-text Augustine, Against Julian (Latin · Excerpts arranged by Augustine’s books)

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.