Scripture julian uses, as reported by augustine
Against Julian 4.3.23
“Gentiles who do not have the law are a law to themselves. They have the work of the law written in their hearts” (Romans 2:14–15).
“They naturally do what the law requires” (Romans 2:14).
Latin
Unde et illi quos commemorare voluisti, de quibus ait Apostolus: Gentes legem non habentes ipsisibi sunt lex, qui habent opus legis scriptum in cordibus suis [n48] ; quid te adiuvent omnino non video. Per hos enim probare conatus es, etiam alienos a fide Christi, veram posse habere iustitiam, eo quod isti, teste Apostolo: naturaliter quae legis sunt faciunt [n49] . Ubi quidem dogma vestrum, quo estis inimici gratiae Dei, quae datur per Iesum Christum Dominum nostrum, qui tollit peccatum mundi [n50] , evidentius expressisti: introducens hominum genus, quod Deo placere possit sine Christi fide, lege naturae. Hoc est unde vos maxime christiana detestatur Ecclesia. Sed quid vis esse istos? Utrum veras virtutes habent, et steriliter boni sunt, quia non propter Deum? an etiam Deo ex his placent, atque ab illo vita remunerantur aeterna? Si steriles dixeris; quid ergo eis prodest, quod secundum Apostolum defendent eos cogitationes suae, in die qua iudicabit Deus occulta hominum [n51] ? Si autem qui defendentur cogitationibus suis, eo quod naturaliter opera fecerint legis, non sunt steriliter boni, et ob hoc inveniunt aeternam mercedem apud Deum; procul dubio propterea iusti sunt, quia ex fide vivunt [n52] .
About this text
Earlier four-book work to Turbantius, surviving as excerpts arranged by Augustine’s witness. Latin source text is on each section when recovered.
English follows Julian’s words as Augustine excerpts them in Against Julian. This is not a recovered complete To Turbantius.
Witnesses
- Copy-text Augustine, Against Julian (Latin · Excerpts arranged by Augustine’s books)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.