Scripture julian uses, as reported by augustine
Against Julian 4.3.18
“Everyone who competes in a contest exercises self-restraint in everything” (1 Corinthians 9:25).
Latin
Tu vero tam male accipis quod ait Apostolus: Nam qui in agone contendit, ab omnibus continens est [n36] ; ut continentiam, tam magnam virtutem, de qua scriptum est, quod nemo esse potest continens nisi Deus det [n37] ; etiam choraulas et huiusmodi turpes infamesque personas habere contendas. Hi enim quando in agone decertant, ab omnibus, continenti ut corruptibilem coronam accipiant: a cuius tamen vana cupiditate non continent. Haec enim cupiditas vana ac per hoc prava, vincit in eis et frenat alias pravas cupiditates; propter quod dicti sunt continentes: Sed ut gravissimam faceres iniuriam Scipionibus, continentiam quam in eis anto eloquio praedicasti, dedisti et histrionibus; ignorans Apostolum, cum exhortaretur homines ad virtutem, sic exemplum de vitiosa hominum affectione sumpsisse, quemadmodum alio loco Scriptura, cum ad amorem sapientiae homines hortaretur, quaerendam dixit esse sicut pecuniam [n38] . Numquid propterea sancta Scriptura dicenda est laudasse avaritiam? Sed quia notum est, amatores pecuniae quantis patienter laboribus doloribusque subdantur, a quantis se contineant voluptatibus, sive cupiditate augendi pecuniam, sive timore minuendi, quanta lucrum sagacitate sectentur, et prudenter damna devitent, quam timeant plerumque aliena diripere, et aliquando sua sibi ablata contemnant, ne repetendo et litigando plus perdant: recte admoniti sumus sic amare sapientiam, ut eam nobis thesaurizare avidissime cupiamus, atque ut nobis magis magisque acquiratur, nec aliqua ex parte minuatur, et perferamus molestias, et libidines refrenemus, et prospiciamus in posterum, et innocentiam beneficentiamque servemus. Quod cum facimus, ideo veras virtutes habemus, quia verum est propter quod facimus, id est, hoc naturae nostrae consentaneum est ad salutem et veram felicitatem.
About this text
Earlier four-book work to Turbantius, surviving as excerpts arranged by Augustine’s witness. Latin source text is on each section when recovered.
English follows Julian’s words as Augustine excerpts them in Against Julian. This is not a recovered complete To Turbantius.
Witnesses
- Copy-text Augustine, Against Julian (Latin · Excerpts arranged by Augustine’s books)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.