Minucius Felix — Octavius 30

Minucius Felix · Octavius · c. 200–240

XXX. I would now like to meet the man who says or believes we are initiated by the slaughter of an infant and by blood. Do you think it possible that so soft, so tiny a body should take the doom of wounds? that anyone should strike, pour, drain that raw blood of a new and hardly-yet human? No one can believe this unless he himself can dare it. ****** You invent of chaste assemblies the crimes that stick to your own rites.

Latin

30. "Illum iam velim convenire, qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri, ut tam molle, tam parvulum corpus fata vulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? Nemo hoc potest credere nisi qui possit audere. Vos enim video procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere: sunt quae in ipsis visceribus medicaminibus epotis originem futuri hominis extinguant et parricidium faciant, antequam pariant. "Et haec utique de deorum vestrorum disciplina descendunt: nam Saturnus filios suos non exposuit, sed voravit. Merito ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia immolaretur. Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas vel inhumanas victimas caedere, Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii viventes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur. Ipsum credo docuisse sanguinis foedere coniurare Catilinam, et Bellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere, et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore sanare. Non dissimiles et qui de harena feras devorant inlitas et infectas cruore vel membris hominis et viscere saginatas. Nobis homicidium nec videre fas nec audire, tantumque ab humano sanguine cavemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem noverimus.

← true-worship