Minucius Felix — Octavius 20
XX. I have set out the opinions of almost all the philosophers of brighter fame, who designated one God though under many names, so that anyone may judge either that Christians are now philosophers or that philosophers were already then Christians. But if the world is ruled by providence and directed by the nod of one God, then the ancient fables of the poets and the many gods must yield — truth is older than error, and one God is enough for all. The rest of the chapter presses the same point from the locked Latin: one God and providence against fables.
Latin
20. "Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior gloria est, deum unum multis licet designasse nominibus, ut quivis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse aut philosophos fuisse iam tunc Christianos. "Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas. Maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa, mera miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem et Hydram felicibus vulneribus renascentem et Centauros equos suis hominibus inplexos, et quicquid famae licet fingere, illis erat libenter audire. Quid illas aniles fabulas, de hominibus aves et feras et de hominibus arbores atque flores? Quae si essent facta, fierent: quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt. Similiter erraverunt erga deos quoque maiores nostri: inprovidi, creduli rudi simplicitate crediderunt. Dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solacia. Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae: sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.