Lactantius — Divine Institutes 7.4
But of providence we said enough in book one: which if it is, as appears from the wonder of its works, it is necessary that by the same providence it also created man and the other living things. Let us see the reason of forming the human race, since it is agreed—as Stoics say—that the world was fabricated for humans' sake;
…
the highest God not on account of Himself, because He needs nothing, but on account of man, who would use these things fittingly.
Latin
Sed de prouidentia satis in primo libro diximus: quae si est, ut apparet ex mirabilitate operum suorum, necesse est etiam hominem ceterasque animantes eadem prouidentia creauerit. uideamus ergo quae ratio fuerit fingendi generis humani, quoniam constat, id quod Stoici aiunt, hominum causa mundum esse fabricatum; quamquam in hoc ipso non mediocriter peccent, quod non hominis causa dicunt, sed hominum: unius enim singularis appellatio totum conprehendit humanum genus. sed hoc ideo, quia ignorant unum hominem a deo esse formatum putantque homines in omnibus terris et agris tamquam fungos esse generatos. at Hermes non ignorauit hominem et a deo et ad dei similitudinem fictum. sed redeo ad propositum. nihil est, ut opinor, quod sit propter se ipsum factum, sed quidquid omnino fit, ad usum aliquem fieri necesse est. quis est enim uel tam ineptus uel tam otiosus, ut adgrediatur aliquid facere frustra ex quo nullam utilitatem, nullum commodum speret? qui domum aedificat, non idcirco aedificat, ut tantummodo domus sit, sed ut in ea possit habitari; qui nauem fabricat, non ideo insumit operam, ut tantum nauis appareat, sed ut in ea nauigetur; item qui uas aliquod instituit ac format, non propterea id facit, ut tantum fecisse uideatur, sed ut uas illut effectum capiat aliquod necessarium. similiter cetera quaecumque fiunt, non utique in superuacuum, sed ad usus aliquos utiles laborantur. mundus igitur a deo factus est non utique propter ipsum mundum: neque enim aut calore solis aut lumine lunae aut adspiratione uentorum aut umore imbrium aut alimonia frugum, cum sensu careat. indiget. sed ne illut quidem dici potest, quod deus propter se ipsum fecerit mundum, quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt quaeque generantur deus ipse non utitur. apparet ergo animantium causa mundum esse constructum, quoniam rebus iis quibus constat animantes fruuntur: quae ut uiuere, ut constare possint, omnia iis necessaria temporibus certis sumministrantur. rursus ceteras animantes hominis causa esse fictas ei eo clarum est, quod homini seruiunt et tutelae eius atque usibus datae sunt, quoniam, siue terrenae sunt siue aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo. respondendum est hoc loco philosophis maximeque Ciceroni, qui ait: cur deus omnia nostra causa cum faceret, tantam uim natricum uiperarumque fe-\' cerit? cur tam multa pestifera terra marique disperserit? ingens ad disputandum locus, sed ut in transcursu breuiter stringendus est. quoniam homo ex rebus diuersis ac repugnantibus configuratus est, anima et corpore, id est caelo atque terra, tenui et conprehensibili, aeterno ac temporali, sensibili atque bruto, luce praedito atque tenebroso, ipsa ratio ac necessitas exigebat et bona homini proponi et mala, bona, quibus utatur, mala, quae uitet et caueat. idcirco enim data est illi sapientia, ut cognita bonorum malorumque natura et in adpetendis bonis et in malis declinandis uim suae rationis exerceat. nam ceteris animalibus quia sapientia non data est, et munita indumentis naturalibus et armata sunt, homini autem pro his omnibus, quod erat praecipuum, rationem solam dedit. itaque nudum formauit et inermem, ut eum sapientia et muniret et tegeret: munimenta et ornatum eius non foris, sed intus, non in corpore, sed in corde constituit. nisi ergo essent mala, quae caueret, quae a bonis utilibusque distingueret, non esset ei sapientia necessaria. sciat ergo Marcus Tullius aut ideo homini datam esse rationem, ut et pisces caperet usus sui gratia et natrices uiperasque uitaret salutis suae causa, aut idcirco ei bona malaque proposita, quia sapientiam acceperat, cuius uis omnis in discernendis bonis malisque uersatur. magna igitur et recta et admirabilis est uis et ratio et potestas hominis, propter quem mundum ipsum et uniuersa quaecumque sunt deus fecit tantumque illi honoris habuit, ut eum praeficeret uniuersis, quoniam solus poterat dei opera mirari. optime igitur Asclepiades noster de prouidentia summi dei disserens in eo libro quem scripsit ad me, atque ideo inquit merito quis arbitretur proximum sibi locum diuinam prouidentiam dedisse ei qui potuerit intellegere ordinationem suam. nam sol iste est: quis eum uidet ita, ut intellegat quia sol est et quantum gratiae adferat ceteris institutis? hoc caelum est: quis id suspicit? terra haec: quis eam colit? hoc pelagus: quis id nauigat? hic ignis est: quis eo utitur? instituit ergo <cuncta.> summus deus non propter se, quia nihilo eget, sed propter hominem, qui iis congruenter uteretur.