Lactantius — Divine Institutes 7.21
First, then, we say God's power is so great that it even lays hold of things without body and affects them as he wills. For angels fear God, because they can be chastised by him in some unspeakable way, and demons dread him, because they are tortured and punished by him. What wonder, then, if though souls are immortal they are still passible to God? For since they have in themselves nothing solid and touchable, they can suffer no force from solid and bodily things: but because they live only in spirits, they are tractable to God alone, whose power and substance is spiritual.
But the holy writings nevertheless teach you how the impious will pay punishments. For because they contracted sins in bodies, they will again be clothed with flesh, so that they may pay in body. And there will be for them a perpetual fire which the divine writings announce — which nevertheless will be to the just light and heat of life, but to the unjust torture and eternal punishment.
Latin
Primum ergo dicimus tantam esse dei potestatem, ut etiam incorporalia conprehendat et quemadmodum uoluerit adficiat. nam et angeli deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo, et daemones reformidant, quia torquentur ab eo ac puniuntur. quid ergo mirum, si cum sint inmortales animae, tamen patibiles sint deo? nam cum in se nihil habeant solidum et contrectabile, a solidis et corporalibus nullam uim pati possunt: sed quia in solis spiritibus uiuunt, a solo deo tractabiles sunt, cui uirtus ac substantia spiritalis est.
sed tamen docent uos sanctae litterae quemadmodum poenas impii sint daturi. nam quia peccata in corporibus contraxerunt, rursus carne induentur, ut in corporibus piaculum soluant: et tamen non erit caro illa, quam deus homini superiecerit, huic terrenae similis, sed insolubilis ac permanens in aeternum, ut sufficere possit cruciatibus et igni sempiterno, cuius natura diuersa est ab hoc nostro, quo ad uitae necessaria utimur, qui nisi alicuius materiae fomite alatur, extinguitur. at ille diuinus per se ipsum semper uiuit ac uiget sine ullis alimentis nec admixtum habet fumum, sed est purus ac liquidus et in aquae modum fluidus: non enim ui aliqua sursum uersus urguetur sicut noster, quem labes, terreni corporis quo tenetur et fumus intermixtus exsilire cogit et ad caelestem naturam cum trepidatione mobili subuolare. idem igitur diuinus ignis una eademque ui ac potentia et cremabit inpios et recreabit et quantum e corporibus absumet, tantum reponet ac sibi ipse aeternum pabulum sumministrabit: quod poetae in uulturem Tityi transtulerunt. ita sine ullo reuirescentium corporum detrimento aduret tantum ac sensu doloris adficiet. sed et iustos cum iudicauerit deus, etiam igni eos examinabit. tum quorum peccata uel pondere uel numero praeualuerint, perstringentur igni atque amburentur, quos autem plena iustitia et maturitas uirtutis incoxerit, ignem illum non sentient: habent enim aliquid in se dei, quod uim flammae repellat ac respuat. tanta est uis innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius, quia accepit a deo hanc potentiam, ut impios urat, iustis temperet. nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus iudicari: omnes in una communique custodia detinentur, donec tempus adueniat quo maximus iudex meritorum faciat examen. tum quorum fuerit probata iustitia, hi praemium immortalitatis accipient, quorum autem peccata et scelera detecta, non resurgent, sed cum inpiis in easdem tenebras recondentur ad certa supplicia destinati.