Lactantius — Divine Institutes 5.3
Therefore inventing will and cunning were absent from these, since they were rude. Or who untaught could invent things fitted and coherent, when the most learned philosophers—Plato, Aristotle, Epicurus, Zeno—said things repugnant and contrary to themselves? For this is the nature of lies, that they cannot cohere.
Their tradition…
For you affirm gods exist and yet subject and enslave them to that God whose religion you try to overthrow.
Latin
Afuit ergo ab his fingendi uoluntas et astutia, quoniam rudes fuerunt. aut quis possit indoctus apta inter se et cohaerentia fingere, cum philosophorum doctissimi, Plato et Aristoteles et Epicurus et Zenon, ipsi sibi repugnantia et contraria dixerint ? haec est enim mendaciorum natura, ut cohaerere non possint. illorum autem traditio quia uera est, quadrat undique ac sibi tota consentit et ideo persuadet, quia constanti ratione subfulta est. non igitur quaestus et commodi gratia religionem istam conmenti sunt, quippe qui et praeceptis et re ipsa eam uitam secuti sint, quae et uoluptatibus caret et omnia quae habentur in bonis spernit, et qui non tantum pro fide mortem subierint, sed etiam morituros esse se et scierint et praedixerint et postea uniuersos qui eorum disciplinam secuti essent acerba et nefanda passuros. ipsum autem Christum adfirmauit a Iudaeis fugatum collecta nongentorum hominum manu latrocinia fecisse. quis tantae auctoritati audeat repugnare? credamus hoc plane, nam fortasse illi hoc in somnis Apollo aliquis nuntiauit. tot semper latrones perierunt et cottidie pereunt, utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam non dicam deus, sed homo appellatus est? uerum tu forsitan ex eo credidisti, quia uos homicidam . Martem consecrastis ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Ariopagitae in crucem sustulissent. idem cum facta eius mirabilia destrueret nec tamen negaret, uoluit ostendere Apollonium uel paria uel etiam maiora fecisse. mirum quod Apuleium praetermisit, cuius solent et multa et mira memorari. cur igitur, o delirum caput, nemo Apollonium pro deo colit? nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus, cum quo te in sempiternum uerus deus puniet. si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui ut describis cum Domitianus eum punire uellet, repente in iudicio non conparuit. quam ille qui et conprehensus est et cruci adfixus. at enim ex hoc ipso fortasse insolentiam Christi uoluit arguere, quod deum se constituerit, ut ille uerecundior fuisse uideatur, qui cum maiora faceret, ut hic putat, tamen id sibi non adrogauerit. omitto nunc ipsa opera conparare, quia in secundo et in superiore libro de fraude ac praestigiis artis magicae dixi. nego esse quemquam qui non optet in primis id sibi post mortem contingere quod etiam reges maximi concupiscunt. cur enim sibi homines sepulchra magnifica, cur statuas, cur imagines conparant? cur aliquibus claris factis aut etiam pro ciuibus morte suscepta student opiniones hominum promereri? cur denique ipse ingenii tui monumentum hoc detestabile stultitia tamquam caeno aedificatum constituere uoluisti, nisi quod inmortalitatem de memoria nominis speras? stultum igitur est id putare Apollonium noluisse quod optaret utique, si posset, quia nemo est qui inmortalitatem recuset, maxime cum eum dicas et adoratum esse a quibusdam sicut deum et simulacrum eius sub Herculis Alexicaci nomine constitutum ab Ephesiis etiam nunc honorari. non potuit ergo post mortem deus credi, quia et hominem et magum fuisse constabat, et ideo alieni nominis titulo adfectauit diuinitatem, quia suo nec poterat nec audebat. noster uero et potuit deus credi, quia magus non fuit, et creditus est, quia uere fuit. non in quit hoc dico, idcirco Apollonium non haberi deum, quia noluerit, sed ut appareat nos sapientiores esse, qui mirabilibus factis non statim fidem diuinitatis adiunximus, quam uos, qui ob exigua portenta deum credidistis. non est mirum si tu, qui a dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intellegis eorum quae legisti, cum Iudaei, qui a principio prophetas lectitauerant quibusque sacramentum dei fuerat adsignatum, tamen quid legerent ignorauerint. disce igitur, si quid tibi cordis est, non idcirco a nobis deum creditum, quia mirabilia fecit, sed quia uidimus in eo facta esse omnia quae nobis adnuntiata sunt uaticinio prophetarum. tecit mirabilia: magum putassemus, ut et uos nunc putatis et Iudaei tunc putauerunt, si non illa ipsa facturum prophetae omnes uno spiritu praedixissent. itaque deum credimus non magis ex factis operibusque mirandis quam ex illa ipsa cruce, quam uos sicut canes lambitis, quoniam simul et illa praedicta est. non îgitur suo testimonio — cui enim de se dicenti potest credi? —, sed prophetarum testimonio, qui omnia quae fecit ac passus est multo ante cecinerunt, fidem diuinitatis accepit, quod neque Apollonio neque Apuleio neque cuiquam magorum potuit aut potest aliquando contingere. cum igitur talia ignorantiae suae deliramenta fudisset, cum ueritatem penitus excindere conisus esset, ausus est libros suos nefarios ac dei hostes φιλαληθεῖς ; adnotare. o caecum pectus, o mentem Cimmeriis ut aiunt tenebris atrorem! discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui niues atramentum fuerunt. atquin eadem caecitas est et uero falsitatis et mendacio ueritatis nomen inponere. uidelicet homo subdolus uoluit lupum sub ouis pelle celare, ut fallaci titulo posset in retire lectorem. uerum esto, inscitia hoc, non malitia feceris: quam tandem nobis adtulisti ueritatem, nisi quod adsertor deorum eos ipsos ad ultimum prodidisti? prosecutus enim summi dei laudes, quem regem, quem maximum, quem opificem rerum, quem fontem bonorum, quem parentem omnium, quem factorem altoremque uiuentium confessus es, ademisti Ioui tuo regnum eumque summa potestate depulsum in ministrorum numerum redegisti. epilogus itaque te tuus arguit stultitiae uanitatis erroris. adfirmas enim deos esse et illos tamen subicis et mancipas ei deo cuius religionem conaris euertere.