Lactantius — Divine Institutes 4.6
God therefore, the contriver and founder of things, as we said in the second book, before He began this splendid work of the world, begot a holy and incorruptible Spirit whom He would name Son.
And although afterward He created innumerable others whom we call angels, He nonetheless deigned to honor this one alone with the title of first-born of the divine name, with paternal…
…equipped with virtue by God the Father, so that He might use His counsel and hands in the fabrication of the world.
Latin
Deus igitur machinator constitutorque rerum, sicut in se- s cundo libro diximus, antequam praeclarum hoc opus mundi adoriretur, sanctum et incorruptibilem spiritum genuit, quem filium nuncuparet. et quamuis alios postea innumerabiles creauisset, quos angelos dicimus, hunc tamen solum primogenitum diuini nominis appellatione dignatus est, patria scilicet uirtute ac maiestate pollentem. esse autem summi dei filium, qui sit potestate maxima praeditus, non tantum congruentes in unum uoces prophetarum, sed etiam Trismegisti praedicatio et Sibyllarum uaticinia demonstrant. Hermes in eo libro qui λόγος τέλειος inscribitur, his usus est uerbis: ὁ κύριος καὶ τῶν πάντων ποιητὴς, ὃν Θεὸν καλεῖν νενομίκαμεν, ἐπεὶ τὸν δεύτερον ἐποίησε θεὸν ὁρατὸν καὶ αἰσθητὸν — αἰσθητὸν δέ φημι οὐ διὰ τὸ αἰσθάνεσθαι αὐτὸν, περὶ γὰρ τούτου, πότερον αὐτὸς αἰσθάνεται ἣ μή, εἰσαῦθις ῥηθήσεται , ἀλλ᾽ ὅτι εἰς αἴσθησιν ὑποπέμπει καὶ εἰς ὅρασιν — ἐπεὶ οὖν τοῦτον ἐποίησε πρῶτον καὶ μόνον καὶ ἕνα, καλὸς δέ αὐτῷ ἐφάνη, καὶ πληρέστατος πάντων τῶν ἀγαθῶν, ἠγάσθη τε καὶ πάνυ ἐφίλησεν ὤς ἴδιον τόκον . Sibylla Erythraea in carminis sui Et rursus in fine eiusdem carminis: principio, quod a summo deo exorsa est, filium dei ducem et imperatorem omnium his uersibus praedicat: παντοτρόφον κτίστην, ὅστις γλυκὺ πνεῦμα ἅπασιν κάτθετο, χἠγητῆρα Θεὸν πάντων ἐποίησεν . et rursus in fine: ἄλλον ἔδωκε Θεὸς πιστοῖς ἀνδράσσι γεραίρειν . et alia Sibylla praecipit hunc oportere cognosci: αὐτὸν σου γίνωσκε Θεὸν Θεοῦ υἱὸν ἐόντα . uidelicet et ipse est dei filius, qui per Solomonem sapientissimum regem diuino spiritu plenum locutus est ea quae subiecimus: dominus condidit me initium uiarum suarum in opera sua, ante saeculum fundauit me: in principio antequam terram faceret et antequam abyssos constitueret, priusquam procederent fontes aquarum, ante omnes colles genuit me. dominus fecit regiones et fines inhabitabiles sub caelo. cum pararet caelum, aderam illi, etcum secerneret suam sedem: cum super uentos faceret ualidas nubes et cum confirmatos ponebat fontes sub caelo, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. ego eram cui adgaudebat. cottidie autem iucundabar ante faciem eius, cum laetaretur orbe perfecto. idcirco illum Trismegistus δημιουργὸν TOO seou et Sibylla σύμβουλον appellat, quod tanta sapientia et uirtute sit instructus a deo patre, ut consilio eius et manibus uteretur in fabricatione mundi.