Lactantius — Divine Institutes 4.4
From which things it appears how joined wisdom and religion are to each other. Wisdom looks to sons, which requires love; religion to servants, which requires fear.
For as those ought to love and honor the father, so these to cult and revere the Lord. But God, who is one, since He sustains both persons—both of Father and of Lord—
both loves and is to be loved, and is to be feared; the runaway who flees or knows not his Lord is impious, and the son who hates or ignores his true Father.
Latin
Quibus rebus apparet quam inter se coniuncta sint sapientia et religio. sapientia spectat ad filios, quae exigit amorem, religio ad seruos, quae exigit timorem. nam sicut illi patrem diligere debent et honorare, sic hi dominum colere ac uereri. deus autem, qui unus est, quoniam utramque personam sustinet et patris et domini, et amare eum debemus, quia filii sumus, et timere, quia serui. non potest igitur nec religio a sapientia separari nec sapientia a religione secerni, quia idem deus est qui et intellegi debet, quod est sapientiae, et honorari, quod est religionis. sed sapientia praecedit, religio sequitur, quia prius est deum scire, consequens colere. ita in duobus nominibus una uis est, quamuis diuersa esse uideantur: alterum enim positum est in sensu, alterum in actu; sed tamen similia sunt duobus riuis ex uno fonte manantibus. fons autem sapientiae et religionis deus est, a quo hi duo riui si aberrauerint, arescant necesse est: quem qui nesciunt, nec sapientes esse possunt nec religiosi. sic fit ut et philosophi et qui deos colunt similes sint aut filiis abdicatis aut seruis fugitiuis, quia neque illi patrem quaerunt neque hi dominum. et sicut abdicati hereditatem patris non adsecuntur et fugitiui inpunitatem, ita neque philosophi inmortalitatem accipient, quae est regni caelestis hereditas, id est summum bonum, quod illi maxime quaerunt, neque cultores deorum poenam sempiternae mortis effugient, quae est animaduersio ueri domini aduersus fugitiuos suae maiestatis ac nominis. deum uero esse patrem eundemque dominum utrique ignorauerunt, tam cultores deorum quam ipsi sapientiae professores, quia aut nihil omnino colendum putauerunt aut religiones falsas adprobauerunt aut, etiamsi uim potestatemque summi dei intellexerunt, ut Plato, qui ait unum esse fabricatorem mundi deum, et Marcus Tullius, qui fatetur hominem praeclara quadam condicione a supremo deo esse generatum, tamen ei debitum cultum tamquam summo patri non reddiderunt, quod erat consequens ac necessarium. deos autem neque patres neque dominos esse posse non tantum multitudo, ut supra ostendi, sed etiam ratio declarat, quia neque fictum esse a diis hominem traditur neque deos ipsos antecedere originem hominis inuenitur, siquidem fuisse in terra homines ante quam Vulcanus et Liber et Apollo et ipse Iuppiter nascerentur apparet; sed neque Saturno fictio hominis neque Caelo patri eius adsignari solet. quodsi nullus eorum qui coluntur formasse a principio atque instituisse hominem traditur, nullus igitur ex his pater hominis nuncupari potest, ita ne deus quidem. ergo fas non est uenerari eos a quibus non sit homo generatus, quia neque .... a multis generari potest. unus igitur ac solus coli debet qui Iouem, qui Saturnum, qui caelum ipsum terramque antecessit. is enim necesse est hominem figurauerit, qui ante hominem caelum terramque perfecit. solus pater uocandus est qui creauit, solus dominus nuncupandus qui regit, qui habet uitae ac necis ueram et perpetuam potestatem: quem qui non adorat, et insipiens seruus est, qui dominum suum aut fugiat aut nesciat, et inpius filius, qui suum uerum patrem uel oderit uel ignoret.