Lactantius — Divine Institutes 4.2

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

Therefore if neither those who were called wise were wise, nor the later ones who did not hesitate to confess folly, what remains except that wisdom is to be sought elsewhere, because it was not found where it was being sought?

What should we think was the cause why, sought by so many talents and ages with highest zeal and labor, it was not found?

I will begin to dispute if I first show that wisdom coheres with religion so that neither can be torn from the other.

Latin

Quare si neque illi fuere sapientes qui sunt appellati neque posteriores qui non dubitauerunt insipientiam confiteri, quid superest nisi ut alibi sit quaerenda sapientia, quia non est ubi quaerebatur inuenta? quid autem putemus fuisse causae cur tot ingeniis totque temporibus summo studio ac labore quaesita non reperiretur, nisi quod eam philosophi extra fines suos quaesierunt? qui quoniam peragratis et exploratis omnibus nusquam ullam sapientiam conprehenderunt et alicubi esse illam necesse est, apparet ibi potissimum esse quaerendam ubi stultitiae titulus apparet: cuius uelamento deus, ne arcanum sui diuini operis in propatulo esset, thensaurum sapientiae ac ueritatis abscondit. unde equidem soleo mirari, quod cum Pythagoras et postea Plato amore indagandae ueritatis incensi ad Aegyptios et Magos et Persas usque penetrassent, ut earum gentium ritus et sacra cognoscerent — suspicabantur enim sapientiam in religione uersari —, ad Iudaeos tantum non accesserint, penes quos tunc solos erat et quo facilius ire potuissent. sed auersos esse arbitror diuina prouidentia, ne scire possent ueritatem, quia nondum fas erat alienigenis hominibus religionem dei ueri iustitiamque notescere. statuerat enim deus adpropinquante ultimo tempore ducem magnum caelitus mittere, qui eam perfido ingratoque populo ablatam. exteris nationibus reuelaret. qua de re in hoc libro adgrediar disputare, si prius ostendero sapientiam cum religione sic cohaerere, ut diuelli utrumque non possit.

← Faith and Obedience