Lactantius — Divine Institutes 3.25

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

Now a few things must be said of philosophy in common, so that with the case strengthened we may perorate. That highest imitator of Plato thought philosophy not common, because only learned humans can attain it.

Philosophy, he says, is for few.

A wisdom locked to the docti few is not the saving truth meant for humankind.

Latin

Nunc pauca nobis de philosophia in commune dicenda sunt, ut confirmata causa peroremus. summus ille noster Platonis imitator existimauit philosophiam non esse uulgarem, quod eam non nisi docti homines adsequi possint. est inquit philosophia paucis contenta iudicibus multitudinem consulto ipsa fugiens. non est ergo sapientia, si ab hominum coetu abhorret, quoniam sapientia si homini data est, sine ullo discrimine omnibus data est, ut nemo sit prorsus qui eam capere non possit. at illi uirtutem humano generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico bono frui uelle uideantur, tam inuidi quam si uelint deligare oculos aut effodere ceteris, ne solem uideant. nam quid est aliut hominibus negare sapientiam quam mentibus eorum uerum ac diuinum lumen auferre? quodsi natura hominis sapientiae capax est, oportuit et opifices et rusticos et mulieres et omnes denique qui humanam formam gerunt doceri, ut sapiant, populumque (sapientium) ex omni lingua et condicione et sexu et aetate conflari. maximum itaque argumentum est philosophiam neque ad sapientiam tendere neque ipsam esse sapientiam, quod mysterium eius barba tantum celebratur et pallio. senserunt hoc adeo Stoici, qui et seruis et mulieribus philosophandum esse dixerunt, Epicurus quoque, qui rudes omnium litterarum ^ ad philosophiam inuitat, item Plato, qui ciuitatem de sapientibus uoluit conponere. conati quidem sunt illi facere quod ueritas exigebat, sed non potuit ultra uerba procedi, primum, quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam possit accedi.: discendae istae communes litterae propter usum legendi, quia in tanta rerum uarietate nec disci audiendo possunt omnia nec memoria contineri. grammaticis quoque non parum operae dandum est, ut rectam loquendi rationem scias; id multos annos auferat necesse est. ne oratoria quidem ignoranda est, ut ea quae didiceris proferre atque eloqui possis. geometria quoque ac musica et astrologia necessaria est, quod hae artes cum philosophia habent aliquam societatem. quae uniuersa perdiscere neque feminae possunt, quibus intra puberes annos officia mox usibus domesticis profutura discenda sunt, neque serui, quibus per eos annos uel maxime seruiendum est quibus possunt discere, neque pauperes aut opifices aut rustici, quibus in diem uictus labore quaerendus est. ob eam causam Tullius ait abhorrere a multitudine philosophiam. at enim rudes Epicurus accipiet. quomodo ergo illa quae de principiis rerum dicuntur intellegent, quae perplexa et inuoluta uix etiam politi homines adsecuntur ? in rebus igitur obscuritate inplicatis et ingeniorum uarietate confusis et eloquentium uirorum exquisito sermone fucatis quis inperito ac rudi locus est? denique nullas umquam mulieres philosophari docuerunt praeter unam ex omni memoria Themisten neque seruos praeter unum Phaedonem, quem male seruientem redemisse ac docuisse traduntur. enumerant etiam Platonem ac Diogenem, qui tamen non serui fuerunt, sed his seruitus euenerat: sunt enim capti. Platonem quidem redemisse Anniceris quidam traditur sestertiis octo. itaque insectatus est conuiciis hunc ipsum redemptorem Seneca, quod Platonem paruo aestimauerit, furiosus, ut mihi uidetur, qui homini fuerit iratus, quod non multam pecuniam perdidit: scilicet aurum appendere debuit tamquam pro mortuo Hectore aut tantum ingerere nummorum, quantum uenditor non poposcit. ex barbaris uero nullum praeter unum Anacharsin Scytham, qui philosophiam ne somniasset quidem, nisi et linguam et litteras ante didicisset.

← Faith and Obedience