Lactantius — Divine Institutes 3.21
Yet let us see what Socrates taught him: who, when he had repudiated all physics, turned himself to inquire about virtue and duty. And so I do not doubt that he educated his hearers with precepts of justice.
While Socrates taught, it did not escape Plato that the force of justice consists in equity, since all are born in equal condition.
Yet about this very thing they fight most fiercely—and humans, who have always waged the gravest wars among themselves for that reason.
Latin
Videamus tamen quid illum Socrates docuerit: qui cum totam physicam repudiasset, eo se contulit, ut de uirtute atque officio quaereret. itaque non dubito quin auditores suos iustitiae praeceptis erudierit. docente igitur Socrate non fugit Platonem iustitiae uim in aequitate consistere, siquidem omnes pari condicione nascuntur. ergo nihil inquit priuati ac proprii habeant, sed ut pares esse possint, quod iustitiae ratio desiderat, omnia in commune possideant. ferri hoc potest, quamdiu de pecunia dici uidetur. quod ipsum quam inpossibile sit et quam iniustum, poteram multis rebus ostendere, concedamus tamen ut possit fieri: omnes enim sapientes erunt et pecuniam contemnent. quo ergo illum communitas ista perduxit? matrimonia quoque inquit communia esse debebunt: scilicet ut ad eandem mulierem multi uiri tamquam canes confluant et is utique optineat 20 qui uiribus uicerit aut, si patientes sunt ut philosophi, expectent, ut uicibus tamquam lupanar obeant. o miram Platonis aequitatem! ubi est igitur uirtus castitatis? ubi fides coniugalis? quae si tollas, omnis iustitia sublata est. at idem dixit beatas ciuitates futuras fuisse, si aut philosophi regnarent aut reges philosopharentur. huic uero tam iusto, tam aequo uiro regnum dares, qui aliis abstulisset sua, aliis condonasset aliena, prostituisset pudicitiam feminarum, quae nullus umquam non modo rex, sed ne tyrannus quidem fecit? quam tamen intulit rationem turpissimi huius consilii? sic inquit ciuitas concors erit et amoris mutui constricta uinculis, si omnes omnium fuerint et mariti et patres et uxores et liberi. quae ista confusio generis humani est? quomodo seruari caritas potest, ubi nihil certum est quod ametur? quis aut uir mulierem aut mulier uirum diliget, nisi habitauerint semper una, nisi deuota mens et seruata inuicem fides indiuiduam fecerit caritatem? quae uirtus in illa promiscua uoluptate locum non habet. item si omnes omnium liberi sint, quis amare filios tamquam suos poterit, cum suos esse aut ignoret aut dubitet? quis honorem tamquam patri deferet, cum unde natus sit nesciat? ex quo fit ut non tantum alienum pro patre habeat, sed etiam patrem pro alieno. quid quod uxor potest esse communis, filius non potest? quem concipi non nisi ex uno necesse est. perit ergo illi uni communitas ipsa reclamante natura. superest ut tantummodo concordiae causa uxores uelit esse communes. at nulla uehementior discordiarum causa est quam unius feminae a multis maribus adpetitio. quod Plato si ratione non potuit, exemplis certe potuit admoneri et mutorum animalium, quae ob hoc uel acerrime pugnant, et hominum, qui semper ob eam rem grauissima inter se bella gesserunt.