Lactantius, Divine Institutes 2.7
Therefore in that matter especially in which the rule of life is at stake, each ought to trust himself and lean on his own judgment and proper senses for investigating and weighing the truth, rather than be deceived believing others' errors as if himself empty of reason.
God gave to all a portion of wisdom according to their strength, so that they might both investigate what they have not heard and weigh what they hear.
I will not linger too long in setting out contrary things, lest I seem forgetful of my purpose or incur the charge of talkativeness.
Latin
Quare oportet in ea re maxime in qua uitae ratio uersatur, sibi quemque confidere suoque iudicio ac propriis sensibus niti ad muestiga-ndam et perpendendam ueritatem, quam credentem alienis erroribus decipi tamquam ipsum rationis expertem. dedit ommbus deus pro uirili portione sapientiam, ut et inaudita inuestigare possent et audita perpendere. nec quia nos illi temporibus antecesserunt, sapientia quoque antecesserant, quae si omnibus aequaliter datur, occupari ab antecedentibus non potest. iniibabUis est tamquam lux et claritas solis, quia ut sol oculorum sic sapientia lumen est cordis humani. quare cum sapere id est ueritatem quaerere omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt qui sine ullo iudicio inuenta maiorum probant et ab aliis pecudum more ducuntur. sed hoc fallit, quod maiorum nomine posito non putant fiprt posse ut aut ipsi plus sapiant, quia minores uocantur, aut illi desipuerint, quia maiores nominantur. quid ergo inpedit quin ab ipsis sumamus exemplum, ut quomodo illi quae falsa inuenerant posteris tradiderunt, sic nos qui uerum inuenimus posteris meliora tradamus? Superest ingens quaestio, cuius disputatio non ab ingenio, \' sed a scientia uenit: quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur. nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus, eos ipsos quos docuimus deos non esse, maiestatem suam persaepe ostendisse et prodigiis et somniis et auguriis et oraculis. et sane mu!tA enumerari possunt digna miraculo, in primis illut, quod Attus Na-uius.summus augur cum Tarquinium Priscum moneret, ut nihil noui facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, eique rex artis eius eleuans fidem diceret ut consultis auibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, adfirmaretque Nauius posse, \'cape igitur* inquit \'hanc cotem eamque nouacula dissice\'. at ille incunctanter accepit ac secuit. deinde illut, quod Castor et Pollux bello Latino aput lacum Iuturnae uisi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum quae iuncta fonti erat sua sponte patuisset. idem bello Macedonico equis albis insidentes Publio Vatieno Romam nocte uenienti se obtulisse dicuntur nuntiantes eo die regem Persen uictum atque captum: quod paucis post diebus litterae Pauli uerum fuisse docuerunt. illut etiam mirabile, quod simulacrum Fortunae Muliebris non semel locutum esse traditur, item Iunonis Monetae, cum captis Veiis unus ex militibus ad eam transferendam missus iocabundus ac ludens interrogaret utrumne Romam migrare uellet, uelle respondit. Claudia quoque proponitur in exemplum miraculi. nam cum ex libris Sibyllinis Idaea mater esset accita. et in uado Tiberini fluminis nauis qua uehebatur haesisset nec ulla ui commoueretur, Claudiam ferunt, quae semper inpudica esset habita ob nimios corporis cultus, deam submissis genibus orasse, ut si se castam iudicaret, suum cingulum sequeretur: ita nauem, quae ab omni iuuentute non ualuit commoueri, ab una muliere esse commotam. illut aeque mirum, quod !up saeuiente Aesculapius Epidauro accitus urbem Romam diuturna pestilentia. liberasse perhibetur. sacrilegi quoque numerari possunt, quorum praesentibus poenis iniuriam suam dii uindicasse creduntur. Appius Claudius censor cum ad seruos publicos sacra Herculis transtulisset, luminibus orbatus est et Potitiorum gens, quae prodidit, intra unius anni tempus extincta est. item censor Fuluius cum ei Iunonis Laciniae templo marmoreas tegulas abstulisset, quibus aedem Fortunae Equestris quam Romae fecerat tegeret, et mente captus est et amissis duobus filiis in Illyrico militantibus summo animi maerore consumptus est. praefectus diam Marci Antonii Turullius cum aput Coos euerso Aesculapii luco classem fecisset, eodem postea loco a militibus Caesaris interfectus est. his exemplis adiungitur Pyrrhus, qui sublata cx thensauro Proserpinae Locrensis pecunia naufragium fecit ac uicinis deae litoribus inlisus est, ut nihil praeter eam pecuniam incolume reperiretur. Ceres quoque Milesia multum sibi aput homines uenerationis adiecit. nam cum ab Alexandro capta ciuitas esset ac milites ad eam spoliandam inrupissent, oculos omnium repente obiectus fulgor exstinxit. rppehuntur etiam somnia quae uim deorum uideantur ostendere. Tiberio namque Atinio homini plebeio per quietem obuersatus esse Iuppiter dicitur et praecepisse, ut consulibus et senatui nuntiaret ludis Circensibus proximis praesultorem sibi displicuisse, quod Autronius Maximus quidam uerberatum seruum sub furca medio circo ad supplicium duxerat, ideoque ludos instaurari oportere: quod cum ille neclexisset, eodem die filium perdidisse, ipse autem graui morbo esse correptus; et cum rursus eandem imaginem cerneret quaerentem satisne poenarum pro neclecto imperio pependisset, lectica delatus ad consules et omni re m senatu exposita recepisse corporis firmitatem suisque pedibus domum redisse. illut quoque somnium non minoris admirationis fuit quo Caesar Augustus dicitur esse seruatus. nam cum bello ciuili Brutiano inplicitus graui morbo abstinere proelio statuisset, medico eius Artorio Mineruae species obuersata est monens, ne propter corporis inbecillitatem castris se Caesar contineret. itaque in aciem lectica perlatus est et eodem die a Bruto castra. capta sunt. multa practerea. possunt similia exempla proferri, sed uereor ne si fuero in propositione rerum contrariarum diutius inmoratus, aut oblitus esse propositi uidear aut crimen loquacitatis incurram.