Lactantius — Divine Institutes 2.15
The reason of all these deceits is obscure to those without the truth. For they think those benefit them when they cease to harm—who can do nothing else than harm.
Perhaps someone will say they are therefore to be culted lest they harm, if indeed they can harm. They do harm, but to those by whom they are feared, whom the powerful and high hand of God does not protect, who are profane from the sacrament of truth.
But the just—that is, the worshipers of God—it cannot touch. Both Plato and Hermes affirm demons are enemies and vexers of humans; Hermes even calls them evil angels—so he was not ignorant that, corrupted from heavenly ones, they began to be earthly.
Latin
Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus ueritatis obscura est. prodesse enim putant eos, cum nocere desinunt, qui nihil possunt aliut quam nocere. dicat fortasse aliquis colendos ergo esse, ne noceant, siquidem possint nocere. nocent illi quidem, sed iis a quibus timentur, quos manus dei potens et excelsa. non protegit, qui profani sunt a sacramento ueritatis. iustos autem id est cultores dei metuunt. , cuius nomine adiurati de corporibus excedunt: quorum uerbis tamquam flagris uerbera.ti non modo daemonas esse se confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa. quae in templis adorantur. quod plerumque coram cultoribus suis faciunt, non utique in obprobrium religionis, sed honoris sui, quia nec deo per quem adiurantur nec iustis quorum uoce torquentur mentiri possunt. itaque maximis saepe ululatibus editis uerberan se et ardere et iam iamque exire proclamant: tantum habet cognitio dei ac iustitia potestatis. cui ergo nocere possunt nisi iis quos habent in sua potestate? denique adfirmat Hermes eos qui cognouerint deum non tantum ab incursibus daemonum tutos esse, uerum etiam ne fato quidem teneri. μία inquit ϕυλαϰὴ εὐσέβεια. εὐσεβοῦς γὰρ ἀνθρώπου οὔτε δαίμων ϰαϰὸς οὔτε εἱμαρμένη ϰρατεῖ. θεὸς γὰρ ῥύεται τὸν εὐσεβῆ ἐκ παντὸς κακοῦ. τὸ γὰρ ἓν καὶ μόνον ἐν ἀνθρώποις ἐστὶν ἀγαθὸν εὐσέβεια . quid sit autem εὺσέβεια , ostendit alio loco his uerbis: ἠ γὰρ εὐσέβεια γνῶσίς έστιν τοῦ θεοῦ . Asclepius quoque auditor eius eandem sententiam latius explicauit in illo sermone perfecto quem scripsit ad regem. uterque uero daemonas esse adfirmat inimicos et uexatores hominum, quos ideo Trismegistus ἀγγέλους πονηρούς appellat: adeo non ignorauit ex caelestibus deprauatos terrenos esse coepisse.