Lactantius — Divine Institutes 1.16
I could have been content with what I have reported, but much still remains needful for the work undertaken. For although by destroying the very head of the religions I have taken them all away, still it is pleasing to pursue the rest and refute more fully the long-settled persuasion, so that people may at last be ashamed and repent of their errors.
This is a great work and worthy of a human being: to loose minds from the knots of religions and to turn them back toward the true.
To this is added that final conclusion of the earlier argument: that they are not gods, since among the gods there are also females.
Latin
Poteram iis quae rettuli esse contentus, sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria. nam quamuis ipso religionum capite destructo uniuersas sustulerim, libet tamen persequi cetera et redarguere plenius inueteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac paeniteat errorum. magnum hoc opus et homine dignum, religionum animos nodis exsoluere pergo, ut ait Lucretius, qui quidem hoc efficere non poterat, quia nihil ueri adferebat. nostrum est hoc officium, qui et uerum deum adserimus et falsos refutamus. illi ergo qui poetas finxisse de diis fabulas opinantur (et tamen) deas feminas et esse credunt et colunt, reuoluuntur inprudentes ad id quod negauerant, coire illos ac parere. nec enim fieri potest quin duo sexus generandi causa sint instituti. recepta uero sexuum diuersitate non intellegunt consequens esse ut concipiant: quod in deum cadere non potest. sed isti putant: nam et Iouis esse filios dicunt et ceterorum deorum. nascuntur ergo et cotidio quidem dii noui: nec enim uincuntur ab hominibus fecunditate. igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet moriente. nam cum hominum uis incredibilis, numerus sit inaestimabilis, quos tamen sicuti nascuntur mori necesse est, quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt inmortalesque manserunt? cur ergo tam pauci coluntur? nisi forte arbitramur non generandi causa, sed tantummodo capiendae uoluptatis duos esse sexus deorum et ea exercere quae homunculos et facere et pati pudet. cum uero dicantur aliqui ex aliquibus nati, consequens est ut semper nascantur, siquidem aliquando sunt nati, uel si nasci desierunt, scire nos conuenit cur aut quando desierint. non inlepide Seneca in libris moralis philosophiae quid ergo est inquit quare apud poetas salacissimus Iuppiter desierit liberos tollere? utrum sexagenarius factus est et illi lex Papia fibulam inposuit? an impetrauit ius trium liberorum? an tandem illi uenit in mentem ab alio expectes alteri quod feceris et timet ne quis sibi faciat quod ipse Saturno? at isti qui deos adserunt, uideant quomodo respondeant huic argumento quod inferemus: si duo sunt sexus deorum, sequitur concubitus, si coeunt, et domos habeant necesse est; nec enim carent uirtute ac pudore, ut hoc promisce aut in propatulo faciant, sicut muta facere uidemus animalia. si domos habent, consequens est ut et urbes habeant, et quidem auctore Nasone, qui ait: plebs habitat diuersa locis, a fronte potentes caelicolae clarique suos posuere penates. si habent urbes, et agros igitur habebunt. iam quis non uideat quae sequantur? arare illos et colere, quod uictus causa fit: ergo mortales sunt. quod argumentum retrouersus idem ualet. si enim agros non habent, ne urbes quidem, si urbes non (habent), ne domos quidem, si domibus carent, ergo et concubitu, si concubitus ab iis abest, et sexus igitur femininus. in diis autem uidemus et feminas esse: ergo dii non sunt. dissoluat hoc argumentum si quis potest. ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri. sed ne illud quidem dissoluet aliquis: ex duobus sexibus alter fortior est, alter infirmior; robustiores enim mares sunt, feminae inbecilliores. inbecillitas autem non cadit in deum, ergo nec feminae sexus. huic additur superioris argumenti extrema illa conclusio, ut dii non sint, quoniam in diis et feminae sunt.