Lactantius — Divine Institutes 1.12
Since we have uncovered the poets' mysteries and found Saturn's parents, let us return to his virtues and deeds. He was just in his kingdom. First, from this itself he is already not a god, because he was; next, because he was not even just, but impious not only toward the sons he killed but also toward the father whose genitals he is said to have cut off—which perhaps truly happened.
But how can time's empire be stripped by son Jupiter? Or how is Jupiter born from time? Or by what years can eternity be sated, for which there is no end?
Latin
Quoniam reuelauimus mysteria poetarum ac Saturni parentes inuenimus, ad uirtutes eius et facta redeamus. iustus in regno fuit. primum ex hoc ipso iam deus non est, quod fuit: deinde, quod ne iustus quidem fuit, sed impius non modo in filios, quos necauit, uerum etiam in patrem, cuius dicitur abscidisse genitalia, quod forsitan uere acciderit. sed homines respectu elementi quod dicitur caelum totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam, quam tamen Stoici ut solent ad rationem physicam conantur traducere. quorum sententiam Cicero de natura deorum disserens posuit. caelestem inquit altissimam aetheriamque naturam id est igneam, quae per sese omnia gigneret, uacare uoluerunt ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum. quae ratio in Vestam potuit conuenire, si mas diceretur. idcirco enim uirginem putant Vestam, quia ignis inuiolabile sit elementum nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. Ouidius in Fastis: nec tu aliud Vestam quam uiuam intellege flammam nataque de flamma corpora nulla uides. iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit nec capit, et comites uirginitatis amat. Vulcano quoque id potuit adscribi, (qui) quidem putatur ignis, et tamen eum poetae non absciderunt. potuit et Soli, in quo est natura et causa gignentium. nam sine Solis igneo calore neque nasci quicquam neque augeri potest, ut nulli alii elemento minus opus sit genitalibus quam calori, cuius fotu concipiuntur nascuntur sustentantur omnia. postremo etiamsi ita sit ut uolunt, qui magis abscisum esse Caelum putemus quam omnino sine genitalibus natum? nam si per se gignit, non indigebat utique genitalibus, cum Saturnum ipsum procrearet: si uero habuit et a filio abscisa sunt, ortus rerum et natura omnis interisset. quid quod ipsi Saturno non diuinum modo sensum, sed humanum quoque adimunt, cum adfirmant eum esse Saturnum, qui cursum et conuersionem spatiorum ac temporum continet eumque Graece id ipsum nomen habere? Kpcvo ; enim dicitur, qui est idem χρόνος id est spatium temporis, Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis. haec Ciceronis uerba sunt exponentis sententiam Stoicorum; quae quam uana sit, cuiuis intellegere promptissimum est. si enim Saturnus Caeli est filius, quomodo potuit aut tempus e Caelo gigni aut Caelum a tempore abscidi aut postea tempus imperio spoliari a filio Ioue? aut quomodo Iuppiter natus ex tempore est? aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis?